- PLAUDERE
- PLAUDEREcum sonitu verberare est. Virg. l. 12. Aen. v. 85. de Aurigis et Equis,Circumstant properi aurigae, manibusque lacessuntPectora plausa cavis ————Auctor Ceiris,Non Libyco molles plauduntur pectine telae etc.Praecipue avium alis, Aen. l. 5. v. 515.Iam vacuô laetam caelô speculatus, et alisPlaudentem nigrâ figit sub nube columbam.Et Papinius Statius, Theb. l. 3. v. 505.———— vides cursus ut nulla serenosAles agat? liquidôque polum complexa meatuPendeat? aut fugiens placabile plauserit omen.Hinc enim alarum plausum vel maxime observabant Veteres in avispiciis, uti videre est apud Propertium, l. 4. Eleg. 1. Inde vox translata est ad Ludos Olympicos, in quibus victori primo dabatur virga e palma, hanc sequebatur ἐπεγερμὸς, incitamentum sive adhortatio; succedebat coniectus florum et foliorum; post addebatur κρότος, plausus, quod νικητήρια κροτεῖν dicebant; tum demum imponebatur corona. Circenses item, et Theatra, Spectacula tandem quaecumque, in quibus Imperatores apud Romanos, non minus ac victores, plausu et faustis acclamationibus excipi consuevisse, edocet Martialis, l. 6. Epigr. 34. v. 5.Quaeque sonant plenô vocesque, manusque theatrô,Cum populus subiti Caesaris ora videt.Cuiusmodi plausus ad numerum fieri solitos, discimus ex Corippo, ubi is de Theatricis plausibus ita, l. 2.Excutiunt plausus, studiorum gaudia surgunt,Alternisque sibi respondent agmina dictis,Emittunt dextras pariter, pariterque reponunt.Ρ῾υθμικὰς ἐκβοήςεις hinc Graeci dixêre, quarum aliquot genera habes apud Sueton. Nerone, c. 20. Quinque amplius milia e plebe robustissimae iuventutis undique elegit, qui divisi in factiones plausuum genera condiscerent (bombos et imbrices et testas vocabant) ad quem locum Casaubonum vide: plura vero hanc in rem, apud Tertullian. de Spectaculis, c. 25. Rittershusium Sacr. Lectionum, l. 3. c. 22. et supra ubi de Acclamandi Ritu, et voce Grande Sophos, item Orarium ac Sophos: uti de verbo Plaudite, quô Histriones claudere fabulas suas solebant, Casaubon. eundem ad Augustum Suetonii, c. 99. nec non supra itidem verbô Dixi. Proprie vero Plandere Textorum est cum licium densius inculcant et cum plausu collidunt, quod Graece ςπαθᾷν, item κροτεῖν, dicitur. Vide infra Textor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.